Wis 18

RAB. Israelitae in Aegypto, etc., usque ad in prosperis et in adversis protegit. . etc. RAB. Merito Aegyptii tenebrarum poenam patiebantur, etc., usque ad cujus mysterii ratio in antiquis patribus figurata, et in adventu Christi completa est. . RAB. Populus Israel in Aegypto jussu Domini Pascha celebravit, etc., usque ad sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant, unde: Psal. 50.. Et alibi: Psal. 55., etc. ID. Memorat Deum percussisse primogenita Aegypti, ubi nec sicut prius simulaverunt Aegyptii, sed palam cogebant exire populum Dei dicentes: Exod. 11.. . Filius de quo dicitur: Joan. 1., etc., hic brachium et dextera nominatur: propter effectivam divinae virtutis potentiam, hic tunc per angeli ministerium judicia sua fecit in primogenitis Aegyptiorum, qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebraeos. Nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium, et interficit multitudinem spiritualium hostium. . RAB. Hoc divinae bonitatis est, quae peccantes castigat ut abstineant, et poenitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur, sine excusatione in aeternum punientur. RAB. Memorat, etc., usque ad per quos interitum possimus evadere. . RAB. Byssum terrae deputant Hebraei, etc., usque ad in figura pontificali, Christum futurum praenoscebat, sed quia viderat carne indutum, non Deum sed hominem purum credidit; unde: I Cor. 2.. .
Copyright information for VulgGlossa